

Epistola ad Colossenses*
Caput 3: Versus 5
Mortificate,etc. Post rationes de plenitudine Christi, generalis exhortatio ad omnes de moribus subditur, ne ad priorem consuetudinem redeant.Membra vestra.Id est partes veteris hominis, vel membrorum concupiscentias.Fornicationem,etc. Describit delicta quae membra appellat, ut post acceptam veritatis rationem bonae vitae operam darent. Multum obest scire rationem veri, et non eam factis exsequi.Qui enim scit voluntatem Domini, et non facit, plagis vapulabit multis[Luc. 12.].Et avaritiam.Sub uno nomine duo pessima prohibet, idololatriam et avaritiam, quae non est dispar malitia, quia radix omnium malorum, et pene uno explentur opere: quia sicut idololatria uni Deo auferre nititur gloriam, ne solus nomen deitatis habeat, ita avarus in Dei res se extendit, ut solus usurpet quae Deus omnibus fecit: utraque Deo inimica, quia negant Deo quae ejus sunt.